- PYTHON
- I.PYTHONEphoro apud Strabonem, l. 9. homo fuit atrox, χαλετὸς ἀνὴρ, Πύθων τοὔνομα, ἐπίκλησιν δὲ Δράκων, Python nomine, Draco cognomentô, ab Apolline sagittis interemptus, postquam caedibus et latrociniis diu fuisset Parnassus infestus. Unde occasio fabulae, de dracone huius nominis in Parnasso ab Apolline perempto. Idem pro Pythone Delphines nominatur, a Suida in Πυθώ, post Apollonium, Argonautic. l. 3. v. 708. Unde Bocharto videtur is fuisse praedo insignis in Phocide, cuius verum nomen erat Delphynes; Python, cognomen inditum a Phoenicibus in vicina tum Baeotia degentiubs, ob tumultus concitatos et latrocinia commissa. Nimirum apud Arabes phathana est, concitare tumultus: phithna, seditio, caedes: phatthan, seditionsus, latro, grassator: illis enim Phe est locô Pe, qua literâ carent. Sed idem ex grassatore draco factus est, a Fahularum architectis; quia Syris pethen vel pithun, draconem sonat. itaque etiam Python dictus est: unde Pythii ludi et Delphorum urbs Pytho, atque ipse Apollo Python vocatus. Macrob. l. 1. c. 17. Hoc nomen (Πύθων) ex nece draconis inditum Deo Graeci fabulantur. Hinc Actor. c. 16. v. 16. πνεῦμα Πύθωνος, Spiritus Pythonis, i. e Apollinis, quô Daemone mulier illa ἐγγαςτρίμυθος, ventriloqua plena esse credebatur. Unde ipsos ventriloquos Ε᾿υρυχλέας πάλαι, νυνὶ Πύθωνας, olim Eurycles, nunc Pythones appellant, ait Plutarchus de defectu Oracul. Quô sensu pro Pythone, Hebraeos Pithom scribere diximus supra. Vide Bochartum, d. l. et infra de Ventriloquis.II.PYTHONex Epigonis Alexandri M. Satrapes Mediae, quem cum Antigonus audisser, res novas moliri et defectionem meditari, simulabat se fidem nuntiantibus non habere. Ego vero, inquiens, nequaquam crediderim hoc agere Pythonem, cui ego quinque milia Macedonum armatorum et Thracum, nec non mille praefectura custodes paravi mittendos. His auditis Python credit humanitati et festinat ad accipiendum auxilium. antigonus vero cum in medium macedonum introductum comprehendi morte puniri iussit. Polyaen. l. 4. c. 6. §. 14.III.PYTHONorator Byzantius eloquentissimus apud Philippum Macedoniae regem; cuius meminerunt Aeschines ac Demosthenes, Diodor. l. 16.IV.PYTHONserpens mirae magnitudinis, ex putredine terrae post diluvium Deucalionis natus. Hic a Iunone Latonae ex Iove gravidae dicitur fuissee immissus, nullamque ei pariendi quietem concessisse, donec illa ad asterium sororem suam pervenisset. non multo ante in insulam commuratam: a quâ suscepta Dianam et Apollinem peperit: quarum illa vix dum nata, protinus matri obstetricis officium praestitit, fratremque nascentem excepit: qui postea memor iniuriae, quâ Python matrem suam affecerat, sagittis suis eum confixit. Cuius rei memoria, ne ullô temporis lapsu obliteraretur, sacra certamina instituit, quae a nomine serpentis Pythia appellavit. Ovid. Met. l. 1. v. 441.Hanc Deus arcitenens, et numquam talibus armisAnte, nisi in damis, capreisque fugacibus usus,Mille gravem telis exhaustâ pene pharetrâ.perdidit, effusô per vulnera nigra venenô.Neve operis famam posset delere vetustas,Instituit sacros celebri certamine ludosPythia, perdomiti serpentis nomine dictos.Videtur idem innuere Statius, Theb. l. 6. v. 7.Proxima vipereô celebravit libera nexuPhocis, Apollineae bellum puerile pharetrae.Nomen arcessere videtur, ab Ebraeo Pethen, quae cognationem habet cum verbo patha, i. e. persuasit, illexit, decepit. Cum autem Sol radiis suis nubem caliginosam dissipat ac dimovet, Apollo sagittis Pythonem interimere dicitur. Vide Macrob. Saturnal. l. 1. c. 17. Pytho etiam dicitur oraculum Apollinis, vel certe locus, ubi oraculum edebatur. Tibullus, l. 2. Eleg. 3. v. 31.Delos ubi nunc Phoebe tua est? ubi Delphica Pytho?Lucanus, l. 5. v. 134.—— Seu barbaricâ cum lampade PythoArsit, in immensas cineres abiêre cavernas,Et Phoebi tenuêre viam. ———Ubi per barbaram lampada intelligit a Brenno illatas faces Delphis. Unde illud:Torrida sacrilegum testantur lumina Brennum,Dum petit intonsi Pythia regna Dei.Πνεῦμα Πύθωνος appellat Beat. Lucas in Actis, c. 16. v. 16. Plutarchus etiam, l. de defectu oraculorum, significat omnes homines, qui spiritu fatidicô correpti essent, Pythones appellari. De Pythone plura vide apud D. Dickinsonum, Delph. Phoenicissant. c. 1. 7. 8. Nic. Lloydius: adde et supra dicta:V.PYTHONvide PARON
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.